- URCEUS
- URCEUSa Graeco ὑρχὴ, vas modicae capacitatis Casaubono: ansam habens lateri applumbatam, ex aere, Varrom, aliaque materia. Namque Urceus Fictilis, lemma Epigr. 106. l. 14. Martialis,Hic tibi donatur parvâ ruber Urceus ansa,Steicus hoc gelidam Fronto petebat aquam etc.Angustô et gracili collô, in patulum desinente ore, pingit Laz. Bayfius: quem Forcatulus arguit, cum urceos picatos ponat Columella, in quibus sorba condiantur, l. 12. c. 4. Idem autem paulo ante vasis conditivis hanc formam dederat, ut usque ad imum aequalia essent, ne ventrem facerent, utque, exemptis ad usum salgamis, quod reliquum erat, aequali pondere, atque ad fundum posset deprimi. Sed et urceis aqua in ahenuin infundebatur, l. 18. cum de lan. §. 2. asin. ff. de fund. instr. cui rei aequabilitas necessaria est, cum angustô et gracilescente collô mora hauriendo fiat. Adde, quod et fructus urceis componebantur, l. 12. quaesit. §. 1. conserv. ff. de fund. instr. quodque in urceis cineres quoque mortuorum condi consueverunt, qua de re supra diximus etc. Uti autem certam formam, sic certam mensuram non habuit Urceus. Cato in torculario urceum ponit, quinque amphorarum capacem. Pet. Lentulus Spinther, ex onyche marmore, cadi magnitudine habuit. etc. Forcatulus in Penu Iuris Civ. c. 25. Vide quoque supra Cucurbita, Hinc diminutiv. Urceolus. Sic apud Martialem iterum, Urceoli ministratorii, Epigr. prac.Frigida non desit, non deerit calda petenti,Sed tu morosâ ludere parce siti.Et Ioh. Laurentius ICrus, Notis in Phaedr. l. 5. fab. 5. nomine Lavationis argenteae intelligit supellectilem omnem balnearem, ut strigiles, guttos, Urceolos et id genus, etc. Apud Scriptores Ecclesiae Roman. inter ministeria seu vasa sacra itidem Urceoli occurrunt, lavandis manibus vel infundendae in sacrum calicem aquae, ut videre est apud Car. du Fresne, Glossar. At Urcei seu Urceoli auro inclusi, quos inter munera Claudio II. adhuc Tribuno, a Gallieno Imperatore missa, recenset Treb. Pollio, in Claud. c. 17. pocula sunt deaurata, χρυσόκλειςτα, cô videl. deaurandi genere, quô tessellae aureae in argentum imprimebantur et quasi inligabantur, per Artem χρυσσκολλητικὴν, uti Salmas. docet, Not. ad l. et supra diximus suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.